Latin
6.03.12 to 6.03.24
Marko Marulić, Evangelistarium 6.03.12-24
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc idem propositum fuit reliquorum sanctorum omnium, necem uidelicet a persecutoribus inferendam subire potius |quam a Christi fide deficere. Illos quibus hoc contigit, Apostolus ad Hebreos scribens pulchre percenset cum ait: Alii uero ludibria et uerbera experti, insuper et uincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Noli expectare ut audias, quid hi prosperitatis in uita perceperint, qui ad quęque laboriosa sustinenda magno animo se armauerant. Si tamen nosse desyderas, nihil illis prosperius contingere potuit |quam per aduersitatum patientiam ostendere, quali constantia |quanta-que fide Christum diligerent. Adde quod in illos quoque a quibus necem supplicia-que passi sunt uictores fuerint. Pręualuit enim patientium fides impietati persecutorum, et contempto inanium deorum cultu ab omnibus adorari coeptus est Christus. Nequaquam sancti martyres coronati triumpharent in cęlo, nisi in terra uicissent. Vera fidelium uictoria est |neque deiici aduersis |neque secundis efferri, Deo magis quam hominibus obedire |et carnem spiritui repugnantem in seruitutem redigere. Quę quidem et illi sancti, quos persecutionis non attigit gladius, diligenter obseruarunt. Dum enim uiuerent, non cessabant Christo seruiendo uitę instituta uel ipsi discere |uel alios docere, uigiliis, precationibus, ieiuniis |lectionibus-que uacare, diuitias indigentibus distribuere et paupertate gaudere, uirginitatem uiduitatem-que nuptiis pręferre. Sic egerunt inter summos pontifices |Syluester, Gregorius, Leo |et Cęlestinus; inter episcopos Martinus, Nicolaus, Ambrosius et Augustinus; inter abbates Antonius, Hilarion, Hieronymus et Benedictus; inter monachos Dominicus, Vincentius, Franciscus et Bernardinus; inter eremitas Paulus Thebeus, Honophrius, Arsenius, Archebius et Theonas; inter uirgines Maria Virgo simul et Mater. Ipsum enim genuit Saluatorem, quem sicut de Spiritu Sancto concepit, ita sine uirginitatis damno peperit. Hanc secutę sunt |Tecla, Agatha, Agnes, Lucia, Catharina, Cęcilia, Margarita ,Barbara |alię-que permultę, quas ad coniugium nulla blandientium promissa, nullę furentium minę, nulla sęuientium tormenta inclinare potuerunt.