Latin
6.08.1 to 6.08.14
Marko Marulić, Evangelistarium 6.08.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc ad Hierosolymitarum immunditias gradus faciendus restat. Sub Roboam rege legem Domini reliquerant, cum Sesac rex Aegypti ciuitates eorum munitissimas debellauit. dixit-que eis per prophetam Dominus: Vos dereliquistis me, et ego reliqui uos in manu Sesac. Hic captam Hierosolymam subdidit seruituti. Templi thesauros regiam-que gazam omnem sustulit et asportauit. Sub Ioram rege, quia gentilium ritus secuti fuerant, Palestinorum atque Arabum magna in parte pręda facti sunt. Tunc enim et regis domus direpta |et eius uxores liberi-que capti. Ipse autem Ioram, quia ab impietate non recesserat, alui profluuio consumptus est. Ob idem crimen Ioa regnante ingentes militum copias parua Syrorum manu prostratas amisere. ipse Ioas a seruis domi fuit interemptus. Rursum sub Amasia rege deos alienos adorabant, cum a Ioa Samaritarum rege superati sunt. pars Hierosolymitani muri diruta, thesauri ablati, ipse Amasias captus, nobilium liberi pro obsidibus abducti. Tunc etiam regnante Achaz colebant Baal, cum et a rege Syrię spoliati sunt |et a rege Samarię Phacee ingenti bello uicti. Ea enim pugna centum uiginti milia uirorum cęsa fuisse dicuntur, ducenta milia in captiuitatem abducta |cum preda omnis generis prope inęstimabili. quanuis Phacee ab angelo coargutus restituerit captiuos |quia tamen ab impietate non recedebant, Idumei illorum fines depopulati sunt, urbes aliquot expugnarunt Palestini, agrum uastauerunt Assyrii. neque tamen tot cladibus affecti ad Dominum redire uoluerunt, donec in regno successit Ezechias Ahazi filius per omnia patri dissimilis. Pie enim ac sancte uixit. et ut intelligas principum mores ciuibus documento esse solere |semper quidem Iudei sub religiosis regibus religiosi fuere, sub impiis impii. Post Ezechiam regnat Manasses eius filius, magis impietate quam regno nobilis. Captus a Caldeis addicitur seruituti. aduersis pulsatus agnouit errorem, poenitentiam egit |et Domino miserante restitutus est regno.