# Evangelistarium 6.08.15-24

Marko Marulić, Evangelistarium, 6.08.15 to 6.08.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.08.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.08.15

Quod si Manassę poenitentiam suscepit Deus, quis tam impius est, ut ueniam desperet, si ad illum a quo alienatus est recurrerit? Ioahazo quoque impio super impios regnante Nechao rex Aegypti eosdem tributa sibi pendere compulit. ea erant | centum argenti talenta in singulos annos, unum auri . Tunc Ioahazo sublato Heliachinum eius fratrem pręfecit regno. Sed cum neque isto ad regni gubernacula sedente populus ab erroribus resipuisset, Nabuchodonosoro Babyloniorum regi seruierunt | atque etiam latronum infestationes passi sunt. Et ne tunc quidem ab idolatrię cultura desistentes Ioachino Ioachimi filio regnante obsessi a Caldeis una cum rege potestati illorum sese dedidere . Tunc omnes fere in Caldeam traducti sunt, pręter pauperes uulgi agricolationi relictos. Hinc Matathias urbi pene desertę iussus est pręsidere. Cum-que ipsi etiam qui tunc residui erant, nullo Dei flagello ab inueterato iam errore reuocari potuissent, totam in illos indignationem effudit Deus | eos-que grauius quam unquam antea afflixit. Cum enim Matathias iste qui et Sedechias est dictus, a Caldeis defecisset, obsedit eos Nabuchodonosor Caldeorum rex, urbe potitus est, Sedechiam cum liberis fugientem comprehendit, liberos illo spectante trucidare iussit. ei uero nequid deinde iocundi uideret, oculos erruit | et uinctum secum Babylonem abduxit. Post hęc Nabuzardan ducem cum ualida militum manu misit, qui moenia urbis demolitus solo ęquauit, domos templum-que incendit, ciues in seruitutem ad Caldeam transtulit | et cum illis uasa templi aurea, argentea | ęnea | ęneas-que columnas templi. primarios urbis ciues Dei-que sacerdotes interfecit. et impletum est quod in psalmo prędictum fuerat: Tradidit in captiuitatem uirtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici. et conclusit in gladio populum , et hęreditatem suam spreuit. denique facta est, quam prophetę prędixerant, transmigratio Iudeę in Caldeam | ac tanta prophanę gentis ingratitudo tales quidem poenas dedit. quę si solę proponerentur | et nulla futura esset in inferno, quis adeo temerarius est, ut audeat esse in Deum ingratus?

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
