# Evangelistarium 6.11.1-18

Marko Marulić, Evangelistarium, 6.11.1 to 6.11.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.11.1

Docere in ecclesia episcopi officium est | et illorum sacerdotum, qui pręsidis autoritate probati sunt. Iosaphat Hierosolymarum rex Leuitas misisse dicitur et sacerdotes, ut peragrando urbes Iudeę instruerent populum pręceptis Legis. Christus ut gentibus Euangelium prędicarent, apostolos, quos ipse instituerat, destinauit. Euntes inquit in mundum uniuersum prędicate Euangelium omni creaturę. Veruntamen, qui apostolico isto fungi uoluerit munere, eruditione ac uirtutibus pręstare debet. Alioquin si indoctus fuerit, facile in errorem labetur | et quorum conscientiam curare uolet, magis consauciabit. Discat igitur prius, et postea doceat, et quod uerbis docuerit, operibus comprobet. Sic egisse dicitur Esdras sacerdos, cum ad reparandam Hierosolymam ab Artaxerxe dimissus redisset. Ita enim scriptum de illo legimus: Esdras autem parauit cor suum, ut inuestigaret legem Domini, et faceret | et doceret. Et apostoli ante Spiritu Sancto replentur, deinde prędicationis officio fungi iussi sunt. Porro quod aliis pręcipiendo ędificabant, ne aliter agendo destruerent, id etiam ipsi pręstare studuerunt, non minus exemplo docentes quam sermone. Nam impudens admodum pręsumptio est | hoc alios monere, quod ipse non facias, imponere aliis onera grauia, quibus ipse dorsum non supposueris. Aut quomodo potest aliquis alios reprehendere his de rebus, quas facere se non ignorat? Turpissimum est profecto, cum in corripientem culpa retorquetur, cum quis in quo alterum accusat, seipsum damnat. Sic igitur uiue, ut pręcipis, et ad uerba mores confer, et sanus curationem ęgris adhibe, ne cum rubore audias: Medice, cura teipsum! Vobis qui in ecclesia Dei ad populum declamatis | per Esaiam est dictum: Exaltate uocem, leuate manum; ut uidelicet uoci manus consonet | et pręceptis respondeant opera. Quia qui fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno cęlorum. Is demum aliorum delicta efficaciter arguit, in quo non inuenitur, quod alii redarguant.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
