# Evangelistarium 6.11.19-35

Marko Marulić, Evangelistarium, 6.11.19 to 6.11.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.11.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.11.19

Sit ergo mitis atque submissus qui humilitatem docet. Recedat ab iracundia qui patientiam suadet. Castitatem illęsam seruet, qui stupra adulteria-que detestatur. Nihil improbe agat, qui docet iustitiam et inuehitur in uitia. Denique cum Samaritana relinquat hydriam mundanę uanitatis, qui paratus est populo euangelizare Iesum. Caueat quoque ne lucri gratia prędicet | siue glorię ab hominibus captandę. Non terrenum lucrum spiritalibus quęrendum est disciplinis sed cęleste. Gratis accepistis inquit Dominus | gratis date. Eos autem qui in templo uendunt columbas, hoc est dona Spiritus Sancti, eiicit flagello | ut fidelium consortio indignos. et, non est domus Dei inquit domus negociationis sed orationis. Quid ergo? nihilne accipere oportet? immo oportet, sed quantum necessitas postulauerit. Dignus est inquit operarius cibo suo. et in Lege dicitur: Non alligabis os boui trituranti; ut uidelicet et ipse de tritura sua pascatur et uiuat se-que sustentet. Nequid autem ultra quam quod satis est quęras, ipse doctorum Ecclesię princeps Paulus ait: Habentes alimenta et quibus tegamur , his contenti simus. Vitanda est etiam humanę laudis captatio. ne pro labore doctrinę | laudem quę a Deo est amittamus. Ad hęc ne illi quidem recte, qui ecclesiastici doctoris officium professi, dimisso Euangelio quęstionibus nihil ad rem pertinentibus occupari solent, qui syllogismos enthymemata-que proponendo philosophantur | uel poetarum figmenta decantant | uel explicandis gentilium historiis immorantur | uel de cęlestium motu syderum-que naturis disputant, non quęrentes quod saluti conferat animarum, sed quod auditorum aures demulceat atque delectet. Hi certe a Domino audient: Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus. Plausum enim uulgi quęrunt | et docti dici quam sancti malunt. nec uident quod callidis diaboli suggestionibus supra pinnaculum templi statuuntur, ut quo altius ascenderint, grauius ellidantur cum ceciderint. Quid tu ingenium iactas | aut rerum multarum cognitionem ostentas, qui non ex his quidem, sed ex operibus iudicaris?

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
