Latin
6.12.18 to 6.12.30
Marko Marulić, Evangelistarium 6.12.18-30
Unproofread scanNot analysed yet
Audi pręterea quid tibi sapientię antistes Salomon pręcipiat dicens: Errue eos, qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. Obseruare quoque debet uitę spiritalis institutor et doctor, qui de thesauro cordis sui profert noua et uetera, ut quicquid ex libris diuinis recitauerit, non secundum litteram occidentem illud interpretetur sed secundum spiritum uiuificantem. Sciat aperire sensus uerborum ambage uelatos |et in medium proferre |et ad auditorum emolumenta conuertere. ut sunt uisa dicta-que prophetarum |et cerimoniarum ritus ac sacrificiorum |quę si spiritaliter et per tropologiam non intelligantur, similia deliramentis anilibus erunt. Ideo autem in Leuitico animalia quę ruminant et ungulam diuidunt, munda sunt. Quia utique is ruminare uidetur, qui in lege Domini meditatur die ac nocte et tunc ungulam diuidit, cum mysticum sensum a litterali intelligentia separat. Horum igitur scientiam ille qui populum docet habeat, ut mundum cibum esurientibus offerre queat |et mentes ad audiendum intentas alere uerbo salutis. Cęterum meminerit eos lacte alendos esse, id est moralibus duntaxat pręceptis instruendos, qui proficere incipiunt, solidum autem cibum profectorum esse et ad altiora nitentium. his mysteriorum ardua explananda erunt, ut ad concupiscenda cęlestia magis inardescant, dum diuini eloquii arcana mirantur. Sic Dominus noster montem ascendens docuit Discipulos, tanquam sublimioris disciplinę iam capaces. descendisse autem de monte dicitur, quando cum turba fuit loquendum. Hoc illud est quod in psalmo legimus: Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis. Montes erant, quibus dictum est: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Campi uero descendentes, ad quos dixit Apostolus: Facti estis quibus lacte opus est, non solido cibo. Sicut igitur cuique conuenerit, ita doceatur, ut omnes salui fiant. Semper tamen cauendum est, ne rudis interpres declamet in ecclesia.