Latin
6.13.1 to 6.13.12
Marko Marulić, Evangelistarium 6.13.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Ab illis uero quorum nulla speratur correctio, qui cum pharaone obduruerunt, auertenda uerbi diuini prędicatio est. Apostoli Iudeorum obstinatione offensi dixerunt: Vobis oportebat primum loqui uerbum Dei, sed quoniam repellitis illud |et indignos uos iudicatis ęternę uitę, ecce conuertimur ad gentes. sic enim nobis pręcepit Dominus. Ac ne aliter illum pręcepisse credas quam egisse, nullum omnino Pilato dedit responsum, cum ab eo quid esset ueritas interrogaretur . quia Veritatis inimicus de ueritate sermonem audire indignus erat. Ideo Paulus et Barnabas prohibiti sunt a Spiritu Sancto loqui Verbum in Asia. Non sunt igitur mittendę Euangelii margaritę ante porcos |ne conculcent eas pedibus. Iniuriam sibiipsi facit |qui erudit derisorem, et qui impium arguit, sibi maculam generat. et iterum ait: In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui. Et fortasse non leuiter peccat, qui diuina mysteria ibi loquitur, ubi non est auditus. dicente Propheta: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Illos uero qui libenter audiunt |et uitę pręceptis erudiri affectant, nolle docere cum didiceris impium est. Cur talentum tibi a Domino ad negociandum creditum abscondis in terra, serue nequam? cur ocio deditus nihil facis lucri? quam rationem reddes, cum ad illum uacuus redieris? Pastorem te Dominus gregi suo pręfecit, uides lupum uenientem et fugis |uides diaboli fraudibus ac dolo multorum corda subuerti, et negligis. ciuium tuorum suffodi spiritales domos intueris et taces, canis mutus non ualens, immo nolens latrare. Speculatorem dedi te domui Israhel inquit Dominus |audiens ergo ex ore meo sermonem annunciabis eis ex me. Si me dicente ad impium: Impie morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a uia sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.