# Evangelistarium 6.15.1-10

Marko Marulić, Evangelistarium, 6.15.1 to 6.15.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.15.1

Quisquis in his quę dicta sunt, diuinę laudis gratia salutis-que proximorum sese pro uiribus exercuerit, multa quidem in terra, sed plurima in cęlo beneficia consequetur. Spiritu Sancto illustrabitur, scientię capiet incrementum, uim in suadendo dissuadendo-que acquiret. Siquidem ipse unus in Trinitate Deus hoc uisibiliter apparere fecit in apostolis, quod postea in eorum successores operaturus erat inuisibiliter. Visę sunt supra illos, qui ad euangelizandum mittendi erant, igneę linguę, et ipsi repleti Spiritu Sancto coeperunt loqui (ut Lucas inquit) uariis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Tu quoque o sacerdos, qui et ante ut disceres quę Dei sunt, omnem curam operam-que adhibuisti, et postea ut doceres, syncero corde feruenti-que in Deum ac proximos charitate pulpitum inscendisti, si sapienter, si egregie, si efficaciter uerba feceris, nihil tibi arroges, nihil tuo uel ingenio uel studio plaudas. totum hoc Spiritus Sancti gratia est, totum donum Dei est. Non uos estis inquit qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri qui loquitur in uobis. Hoc si habes, iam certissima futurę beatitudinis spe oppignoratus es, iam beatus dici meruisti. iuxta illud psalmistę: Beatus homo quem tu erudieris Domine, et de lege tua docueris eum. Sic se eruditum confitebatur Paulus, licet multa a Gamaliele didicisset, cum diceret: An experimentum eius quęritis, qui in me loquitur Christus? Excusabat immaturam ętatem Hieremias ad populum loqui iussus | imparem-que se huic rei asseuerabat quando tetigit os eius Dominus dicens: Ecce ego dedi uerba mea in ore tuo; ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna ut euellas et destruas et disperdas et dissipes | et ędifices et plantes. Tu quoque si tuis sermonibus auelli uideris uitia | et uirtutes plantari in cordibus eorum quos doces, contactum a Spiritu Sancto os tuum esse scias | et de labiis tuis non tua, sed Dei uerba processisse.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
