Latin
6.15.11 to 6.15.21
Marko Marulić, Evangelistarium 6.15.11-21
Unproofread scanNot analysed yet
Deus est qui aperuit os mutorum |et linguas infantium fecit disertas. Deus est cuius uox in uirtute et in magnificentia, superborum cedros confringens et humilibus pręstans gratiam. Vox ista euangelicę prędicationis est; arrogantes destituit |et in Deo tantum confidentibus se commodat. Ita ut interdum qui minus eruditus est, plus efficacię in dicendo habeat |magis-que satisfaciat prudenti auditori. Sic enim per Prophetam dicitur: Dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa. Igitur quemadmodum uirtus ista (ut in Euangelio est dictum) de Saluatore nostro exibat |et ęgros per tactum uestimentorum eius curabat, ita peccator fidelis ac sancti doctoris uoce in intima cordis contactus ad poenitentiam opera-que uirtutis conuertetur |et animę suę langorem conualuisse sentiet |occulta Spiritus Sancti medicatione. Prędicator quippe medicus animarum est. et cum in homine nihil preciosius habeatur anima ipsa, pręstantissimum diuinę liberalitatis donum est |animę langoribus succurrere scire |et uineę manu Domini consitę operarium esse |atque in multam messem mitti a domino messis, ut frugem colligas in horreis cęlestibus reponendam. Magnificum est mensę diuinę esse conuiuam, sed magnificentius ab ipso mensę domino dignum iudicari, ut sis conuiuarum inuitator et ad Sponsi nuptias conuocator multorum atque collector. Cui hoc fuerit concessum, dici de illo poterit quod de Ioanne Baptista fuit dictum: Et tu puer propheta Altissimi uocaberis; pręibis enim ante faciem Domini parare uias eius, ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum. Propheta enim Altissimi Sacrarum interpres Scripturarum est. qui tunc quidem ad cor audientium parat uiam Domino, cum illi uerbis eius edocti a peccatis per poenitentiam purgantur |et uirtuti studere incipiunt. Eidem conuenient laudes illę, quę apostolis a Domino datę sunt dicente: Vos estis sal terrę. uere enim sal terrę est, cuius pręceptis humana mens conditur, ne corrumpatur contagione uitiorum et contabescat.