Latin
6.15.37 to 6.15.51
Marko Marulić, Evangelistarium 6.15.37-51
Unproofread scanNot analysed yet
Vos thesaurus de quo proferuntur noua et uetera. Vos aurum quo templum ueri Salomonis linitur. Vos templum Dei uiui, qui in uobis manens emittit eloquium suum terrę |et per os uelociter currit sermo eius. de hoc sermone est scriptum: Fauus mellis uerba composita, dulcedo animę, sanitas ossium. Omnis quippe sermo cęlestis animę fideli et iocundus est et gratus. quando quidem et delectat multum |et uirtutum studio plurimum confert. Quoties autem altiora repetitis |et mentis indagine illa quę in mysterio condita sunt, ellicitis et in lucem profertis, uobis conuenit quod in Prouerbiis dicitur: Aqua profunda uerba ex ore uiri et torrens inundans fons scientię. Quoties uero audacter et intrepide in uitia inuehimini, columnę estis firmę fulcientes ueritatem. Ob hoc Paulus apostolus |Petrum, Iacobum et Ioannem uocauit columnas, quarum stabilimentum a Domino est, qui in psalmo de Ecclesia loquens ait: Ego confirmaui columnas eius. Ad hęc etiam montes estis, quos nulla uentorum uis concutit, nullus procellarum turbo commouet. de quibus in psalmo dicitur: Montes in circuitu eius, hoc est Ecclesię, et Dominus in circuitu populi sui. Quid ultra dicam? Vos plenę illę nubes estis, de quibus Ecclesiastes ait: Si repletę fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Sapientia enim repleti diuina, non cessatis pręceptis pluere doctrinarum. Vos estis cęlum late resonans tonitru fidelium eloquiorum. de quo in psalmo prędictum fuit: Intonuit de cęlo Dominus. et in alio psalmo: Annunciabunt cęli iustitiam eius. et rursum in alio: Cęli enarrant gloriam Dei. Vos denique non solum montes uel nubes uel cęli, sed quę omnium nobilissima creatura est, angeli Dei estis. non naturę commercio, sed officii dignitate. Nuncius Dei angelus est, nuncii Dei sancti prędicatores sunt. Vnde sicut de Ioanne Baptista in Malachia dixit Deus: Ecce ego mitto angelum meum, qui pręparabit uiam ante faciem meam, ita et uobis dicitur: Parate uiam Domino!