# Evangelistarium 6.15.52-56

Marko Marulić, Evangelistarium, 6.15.52 to 6.15.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.15.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.15.52

In Apocalypsi etiam ecclesiarum pręfecti, quos nos episcopos dicimus, angeli appellantur. Ille autem uerius angelus est, qui sua doctrina ędificat Ecclesiam quam qui ecclesię tantum pręses est | et docendi laborem ocio superatus fugit. Plaudant igitur sibi, qui aurum argentum-que lucrantur, qui magnum pecuniarum quęstum faciunt, qui turres expugnant | et regna suo subdunt imperio. uos animas Domino lucramini, quibus nihil est preciosius, nihil in natura humana excellentius. uos ergo melius, qui muros Hierusalem ędificatis, qui ad cęlestem patriam exules reuocatis, ut cum illis, immo et super illos regnetis. Vos enim constituet Dominus super familiam suam | et super omnia bona sua. tunc perpetui reges ęterni-que domini eritis omnium illorum, quos uestris prędicationibus uestra-que doctrina conuersos de terra ad cęlum transmigrare contigerit. Et tunc demum Christus uester rex regum et dominus dominantium erit cum vos aliis pręesse iusserit, tribunos uel chiliarchas animarum, quas ei lucrati estis, constituens.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
