# Evangelistarium 6.18.26-29

Marko Marulić, Evangelistarium, 6.18.26 to 6.18.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.18.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.18.26

Ac nequid ex his quę in terra fiunt sanctorum labore doctorum maius esse credatis, hoc labore fundata est Christi Ecclesia, hoc ędificata, hoc permanet et aduersum hereses inuicta | et aduersum uitia immobilis. Nisi enim scripsissent illi, quibus datum fuit nosse mysterium regni Dei, quis nunc quę uera sunt disceret? quis doceret? A prophetis, ab apostolis, a reliquis Ecclesię sanctę magistris didicimus, quę nunc docemus. Ipsorum profecto qui discipulus non fuerit, non poterit esse utilis pręceptor aliorum.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
