Latin
6.19.30 to 6.19.40
Marko Marulić, Evangelistarium 6.19.30-40
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc ergo qui inter apostolos plus omnibus operę impendit in prędicando et scribendo, si sequi in istis non potes, imitare saltem in manuum exercitio ac labore. Sic enim et necessitatibus uitę suę consules |et simul uanis cogitationibus facile dabis repulsam |paratior-que ac promptior ad soluenda precum uota redderis . Nam quemadmodum uarius cibus appetentiam edendi prouocat |et coena placet in qua apponuntur alię dapes diuersę-que ab illis, quę in prandio fuerunt, ita et orationem gratiorem faciet magis-que delectabilem alterius operis uicissitudo. Quod autem ait Dominus: Nolite soliciti esse animę uestrę quid manducetis, neque corpori uestro quid induamini, solicitudinem metuendi ne uitę necessaria desint tollit, non laborem adimit, ut simul quod in te est facias |et omnem in Deo spem habeas firmam atque stabilem. Ociosi autem uana est spes. Terra ipsa non reddet fruges, nisi araueris sementem-que feceris. Primo homini dictum est: In sudore uultus tui uesceris pane tuo. et tu panem parare tibi posse putas nihil agendo? uel cupidines malas uincere et sensibus imperare? Crede mihi non ocium hęc omnia superat, sed labor improbus (ut poeta inquit) et duris urgens in rebus egestas. Monachum itaque et pauperem et laboriosum esse oportet: pauperem ut in Deo diues sit. laboriosum ut facilius perueniat ad quietem. Vnde dono Dei sapientissimus Salomon mittit te ad formicam, ut eius exemplo tibi aliquid pares, quo postea es usurus. hoc est uel uictum ne esurias, uel in operando occupationem, ne carnis diaboli-que oppugnationibus per inertiam succumbas. Ingentem (ut quidam ait) formicę forris aceruum Cum populant hyemis memores |tecto-que reponunt |It nigrum campis agmen |predam-que per herbam Conuectant calle angusto, pars grandia trudunt Obnixę frumenta humeris pars agmina cogunt Castigant-que moras; opere omnis semita feruet.