# Evangelistarium 6.19.41-53

Marko Marulić, Evangelistarium, 6.19.41 to 6.19.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.19.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.19.41

Tu ergo istas imitatus futurorum memor pręsentia bene dispone | et callem angustum ingredere, qui ducit ad uitam, non latum qui ducit ad perditionem. suppone humeros labori, ut aliorum quoque desidiam somniculosam tuo excites exemplo. Nullam interim lassitudinem timeas; laborantem adiuuabit Dominus et adiuuando consolabitur. Laborabant contra uentum remigando apostoli, quando Saluatore in nauiculam ascendente cessauit turbo et fluctus quieuere. Vocat quoque eos Dominus qui laborant dicens: Venite ad me omnes qui laboratis | et onerati estis, et ego reficiam uos. Hanc tu refectionem intra te senties, quoties quicquid agis, ad eum finem direxeris, ut purius Domino seruias. Omne quodcunque facitis inquit Apostolus in uerbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi facite, gratias agentes Deo Patri per ipsum. Facere opus et gratias agere simul iuberis, ut et manum cum Martha ministerio occupatam habeas | et mentem cum Maria diuinę contemplationi intentam. Operari pręterea manibus debes, non modo ut necessaria compares | uel mali tentamenta uincas, uerum etiam ut habere possis quod aliis impartias. dicente Apostolo: Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret manibus suis quod bonum est, ut habeat communicare ei qui indiget. Hoc idem suo te exemplo hortatur mulier illa fortis, de qua scriptum est: Quęsiuit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum. deinde sequitur: Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Grandis profecto charitas | non tam pro sua quam pro aliorum inopia laborare | et operi propterea libentius incumbere, ut colas pietatem. In fine dicitur: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius. Ex quo discimus, quod charitatem sectantis labor | bonis tandem compensetur sempiternis. Veruntamen nequis imprudenter supponat dorsum suum oneri, quod ferre non satis pręualet, pensandę uires sunt | moderate-que agendum.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
