# Evangelistarium 6.19.54-59

Marko Marulić, Evangelistarium, 6.19.54 to 6.19.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.19.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.19.54

Nemo iumentum suum plus iusto onerat, et si illud uiderit sub fasce gemere | ac titubanti uestigio male incedere, demit aliquid, ut pondus eleuet | et ad mensuram oneratum ire dimittit. Haud aliter tibi de iumento corporis tui faciendum erit. alioquin iumentis quibusdam minus sapere uideberis. Camellus enim neque ultra solitum procedit spacium | nec plus instituto onere recipit. Quod si maius ferente fuerit onus, necesse est ut opprimat. Inconsulta effluunt, moderata autem durant. Neque enim qui tulerit laborem, sed qui pertulit, ęternę quietis beatitudinem consequetur.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
