# Evangelistarium 6.21.1-11

Marko Marulić, Evangelistarium, 6.21.1 to 6.21.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.21.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.21.1

Porro quoniam ad acquirendam diuinę benignitatis gratiam opus est humilitatis uirtute, tempestiuum uidetur, ut nunc de ipsa disseramus. Dominus enim qui in altis habitat (ut in psalmo dicitur) humilia respicit in cęlo et in terra Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et in alio psalmo: Excelsus inquit Dominus humilia respicit, alta autem a longe cognoscit. Longe est enim ab eo qui inflatur, qui fastum fouet | se-que super alios errigit | et quanto magis insolescit, tanto longius a Deo recedit, ad quem non est nobis accessus nisi per humilitatem. iuxta illud: Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. Quod et Salomon in Prouerbiis confirmat dicens: Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. Et Esaias propheta: Deus inquit in sancto habitans | et cum contrito et humili spiritu, ut uiuificet spiritum humilium | et uiuificet cor contritorum. In eodem propheta Dominum audimus dicentem: Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu | et trementem sermones meos? Et in Zacharia: Conuertam manum meam ad paruulos. Quę autem maior gratia humilibus in uita dari potuit | quam uerę religionis cognitio? quę in arcano latebat | et quam ne philosophi quidem inuenire poterant, eam nos Christo monstrante didicimus. Vnde ipse ad Patrem conuersus: Confiteor tibi inquit Pater domine cęli et terrę, quia abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis. Paruuli sane atque humiles erant apostoli, qui primi didicerunt ut alios docerent mysterium Dei. de quibus in psalmo fuerat prędictum a Propheta ad Deum dicente: Ex ore infantium et lactentium, hoc est sermonibus et prędicatione simplicium et uulgarium hominum, perfecisti laudem; laudem ueritatis, laudem Euangelii | disciplinę-que salutaris. ut quam mundanę sapientię acumen inuestigare nequiuit, eam piscatorum hebetudo docere inciperet.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
