Latin
6.21.12 to 6.21.27
Marko Marulić, Evangelistarium 6.21.12-27
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc est illud quod Paulus apostolus ait: Stulta mundi elegit Deus, ut confunderet sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Idem Dominus humilium precibus facilem se prębet, arrogantes uero non exaudit. Ideo Sophonias propheta hortatur et ait: Quęrite Dominum, omnes mansueti terrę, qui iudicium eius estis operati; quęrite iustum, quęrite mansuetum. Sciebat enim |ut iustus et mansuetus Dominus exoretur, ad seruos iustos mansuetos-que spectare. Seruum quippe qui gratus charus-que domino suo fieri desyderat, mores eius imitari oportet. Nam quemadmodum dissimiles inter se dissident ac disseparantur, ita similium summa semper concordia est. et dum paribus nituntur studiis mutua beniuolentia incalescunt. Quod autem humiles exaudiat Deus, per omnes fere diuinę Scripturę historias patet. Sancta uidua Iudit cum Olopherne congressura cilicium induit, ieiunat, orat |et ait: Nec superbi ab initio placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. et illa quidem sicut humiliter orauerat, ita quod uolebat perfecit. Clamat in Euangelio centurio: Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum. et eadem hora qua sic humiliatus est, quod petierat impetrauit. Neque enim frustra scriptum est: Oratio humiliantis se nubes penetrabit. Cananea mulier iam repulsam passa, iam in canum comparatione contempta, quia ab humilitate non recessit, meruit tandem exaudiri. Filius prodigus consumpto patrimonio ad patrem cum humilitate reuersus inuenit ueniam. Peccaui inquit in cęlum et coram te; iam non sum dignus uocari filius tuus. atque ita humiliatus amplexum meruit patris, osculum, indumenta, anulum, conuiuium. Quod ergo luxuria exhauserat, humilitas reparauit. Publicanus pectus percutit |conscius-que delictorum oculos in cęlum non audet attollere, et iustior redit phariseo, qui ieiunabat, qui decimas soluebat, qui bona multa faciebat. Illius enim peccata deleuit humilitas, huius merita corrupit mentis elatio.