Latin
6.23.13 to 6.23.22
Marko Marulić, Evangelistarium 6.23.13-22
Unproofread scanNot analysed yet
Alibi etiam omnium infimum se fatetur dicens: Mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia hęc: in gentibus euangelizare inuestigabiles diuitias Christi. Dum Lystris cum Barnaba prędicationis officio fungerentur, dii crediti, diuinum sibi exhiberi honorem usque adeo respuerunt, ut scissis uestibus mortales se esse clamarent |et ob hoc quidem missos, ut falsorum deorum cultoribus ueri Dei notitiam insinuent |saluti-que eorum qui credituri sunt consulant. Et hi sane de quibus locuti sumus, cęteri-que eiusdem ordinis homines, si nosse uis, ad quantam gloriam in cęlo exaltati sint, consydera qualem dum in terra uiuerent gratiam acceperint. Cęcos illuminare, leprosos mundare, mortuos uiuificare nulla possunt medicamenta ,isti potuerunt. Si magna gratia hęc, haud dubium, quin etiam magna quę gratiam secuta est merces fuerit. Quanto igitur humiliores Deo seruiendo erimus, tanto gloriam celsiorem consequemur. Ceterum cum multos hoc loco breuitatis causa pręterierim, quorum exemplis uti magnifice poteram, Mariam tamen Dei matrem, eius-que filium Saluatorem nostrum silentio prętermittere nullo modo possum. Hęc fabro desponsata fuerat, in turba pauperum incognita latebat. in tantum autem humilitate placuit, ut a Deo electa sit, quę Dei Filium generaret. Vnde ipsa gloriatur dicens: Magnificat anima mea Dominum, et exultauit spiritus meus in Deo salutari meo. quia respexit humilitatem ancillę suę. ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius. Quid enim maius uirgini conferri potuit |quam ut creatorem suum pariat |quam ut Domini sui mater sit, et hoc quidem non uiolata uirginitate sed sanctificata, ut purius niteat in foecunda |quam nitebat in sterili.