# Evangelistarium 6.25.1-9

Marko Marulić, Evangelistarium, 6.25.1 to 6.25.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.25.1

Sciendum tamen esse alias quasdam humilitates, ex quibus alię quidem nihil ad hanc pertinent de qua locuti sumus, alię uero ipsam reddunt uitiosam. Quid enim ad uirtutem illa humilitas, qua obscuro loco natos designamus, humiles appellando demissi generis in plebe uulgari uiros? uel illa quam etiam rebus inanimatis insensibilibus-que damus? nam et locum humilem dicimus, qui pressior iacet inter eminentes atque demissior, et humilem arborem, quę non multum ab humo errecta sit. Sunt et alia duo humilitatis genera in Scripturis obseruata: alterum cum quis aliorum iniquitate opprimitur affligitur-que, iuxta illud: Populum tuum Domine humiliauerunt, et hęreditatem tuam uexauerunt; alterum cum quis ob suam culpam poenis aut calamitate aliqua grauatur, secundum illud: Propter iniustitias enim suas humiliati sunt. Vtrunque hoc in inuitum fit atque nolentem | uirtutis autem humilitas uoluntaria est. proinde etiam illam quę uitii est uoluntariam esse constat. Illa itaque non uirtutis, sed nequitię malignitatis-que erit humilitas, cum quis ea de causa prę se feret humilitatem, siue ut inter sanctos ponendus uideatur, siue ut facilius elemosinam elliciat et lucretur. Tales erant, quos in Euangelio taxauit Dominus dicens: Vę uobis scribę et pharisei hypocritę, qui mundatis quod foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Exterius quippe cilicio se tegunt, nudis pedibus ambulant, horridi, inculti, squalentes, illuuiosi, inter loquendum suspirant, ingemiscunt, fatentur se esse peccatores, crebro ad orandum procumbunt. sed intus uel inanis glorię cupidine flagrant | uel quęrendę pecunię cura solicitantur, sepulchris dealbatis similes, foris quidem mundi puri-que sed intus pleni sordibus atque spurcicia. Perniciosa est ergo humilitas | fingere quod non es, et esse quod non debes. Nam licet callida simulatione falli possint homines, Deus tamen nunquam fallitur: omnia nuda et aperta sunt oculis eius | ipse cordis et renum scrutator unicuique reddet iuxta opera eius | quę tunc quidem iudicanda exponentur, cum nihil erit occultum quod non sciatur, neque absconditum quod non reueletur.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
