Latin
6.25.21 to 6.25.28
Marko Marulić, Evangelistarium 6.25.21-28
Unproofread scanNot analysed yet
Et in Euangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. et in alio psalmo: Mansueti hęreditabunt terram |et delectabuntur in multitudine pacis. Possidebunt ergo humiles terram, non hanc erumnarum et inquietudinis plenam, sed illam in qua iugis tranquillitas et pax est perennis |quę etiam terra uiuentium dicitur, iuxta illud: Credo uidere bona Domini in terra uiuentium. Humiliemur igitur (ut Petrus apostolus pręcipit) sub potenti manu Dei, ut nos exaltet in tempore uisitationis. Nihil est uera humilitate pręstantius, nihil tranquillius |et a perturbationibus animi magis remotum. Humilitas patiens est, benigna est, nec contempta irascitur |nec laudata se extollit, nec aduersis concutitur |nec prosperis delinitur |in utraque fortuna ęquabilis perseuerat. Vulgi quidem opinione despicitur, sed sapientissimi cuiusque iudicio commendatur |summi-que Dei benignitate ad cęleste regnum sustollitur et coronatur. Expediens nunc uidetur, ut de contrario humilitati uitio, superbia, disseramus. Nam uirtutem ardentius amplectemur cum nequitię turpitudinem magis plene cognouerimus.