# Evangelistarium 6.25.21-28

Marko Marulić, Evangelistarium, 6.25.21 to 6.25.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.25.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.25.21

Et in Euangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. et in alio psalmo: Mansueti hęreditabunt terram | et delectabuntur in multitudine pacis. Possidebunt ergo humiles terram, non hanc erumnarum et inquietudinis plenam, sed illam in qua iugis tranquillitas et pax est perennis | quę etiam terra uiuentium dicitur, iuxta illud: Credo uidere bona Domini in terra uiuentium. Humiliemur igitur (ut Petrus apostolus pręcipit) sub potenti manu Dei, ut nos exaltet in tempore uisitationis. Nihil est uera humilitate pręstantius, nihil tranquillius | et a perturbationibus animi magis remotum. Humilitas patiens est, benigna est, nec contempta irascitur | nec laudata se extollit, nec aduersis concutitur | nec prosperis delinitur | in utraque fortuna ęquabilis perseuerat. Vulgi quidem opinione despicitur, sed sapientissimi cuiusque iudicio commendatur | summi-que Dei benignitate ad cęleste regnum sustollitur et coronatur. Expediens nunc uidetur, ut de contrario humilitati uitio, superbia, disseramus. Nam uirtutem ardentius amplectemur cum nequitię turpitudinem magis plene cognouerimus.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
