Latin
7.02.1 to 7.02.17
Marko Marulić, Evangelistarium 7.02.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Scriptum est pręterea: Vbi fuerit superbia ibi erit et contumelia. Necesse est igitur ut elati superbia toruo-que aspectu homines prorumpant in contumeliam et probra et conuitium. Sicut enim nubilosa ac tristis cęli facies raro cum silentio soluitur, ciet tonitrua, cogit micare fulgura, fulmina cum fragore decidere |terram-que imbribus repente inundare, ita uentosę superbię tumor, nisi ratione coerceatur, irarum austros proflabit |et obuium quenque maledictis petulanter lacesset. Vnde alibi dicitur: Inter superbos semper sunt iurgia. In tantum quidem superbi iurgiis assuescunt, ut ipsa iurgia superbiam appellet psalmista dicens: Os eorum locutum est superbiam. Superbi erant Iudei, ideo neque contra Deum murmurare timuerunt |nec Moysi et Aaroni contumaciter insultare. Roboamum Salomonis filium ad contumelię uerba regalis impulit dignitas; et populo poscenti aliquod pensionum leuamen: Addam respondit super iugum uestrum. pater meus cecidit uos flagellis, ego cędam scorpionibus. Tantum hac animi elatione profecit, ut duodecim tribuum rex |mox duarum tantummodo fieret |reliquis ab eo secedentibus. Nemo enim superbo domino libenter seruit. Nemo etiam impune aduersus Deum superbit. Etenim Senacherib rex Assyriorum captis aliquot Iudeę oppidis Hierosolymam premere coepit, blasphemias in Deum Israhel dixit |se-que diis potentiorem asseruit. Ex quo Hierosolymarum rex Ezechias perterritus deposita regali purpura saccum induit |et supplex Dominum orauit. Pręualuerunt preces humiliantis se aduersus furorem impotentiam-que superbi. Angelus Domini maiore parte Assyrii exercitus prostrata regem cum reliquis Niniuen redire coegit. Quo ille perueniens filiorum suorum manu interemptus occubuit. Hinc plane satis patet, quam fragiles, quam nullę sint humanę uires, si cum Deo contenderint. Ad hęc superbus post iurgia illos cum quibus iurgatus est, re atque opere lędere affectat, ut uim robur-que suum ostentet |se-que ex illis esse probet, de quibus Amos propheta ait: Conterunt super puluerem terrę capita pauperum |et uiam humilium declinant.