# Evangelistarium 7.03.1-13

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.03.1 to 7.03.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.03.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.03.1

Sunt qui de morum sanctitate sibi plaudentes aliorum uitam carpunt, ut illis quos improbant, meliores uideantur. Talibus in Esaia minatur Dominus dicens: Qui dicunt Recede a me, ne appropinques mihi, quia immundus es, isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die | ecce scriptum est coram me. Qui se igitur quanuis bonus suo ore extollit, Dei damnabitur iudicio, Saluatore in Euangelio dicente: Vos estis qui iustificatis uos coram hominibus | Deus autem nouit corda uestra, quia quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum. Huiusce rei nobis pharisei quoque proponitur exemplum, qui templum ingressus dum se iustificat | et publicanum iuxta orantem accusat, publicano ipso nequior de templo exiit. Modicum itaque arrogantię fermentum totam corrumpit massam uirtutum | et siquid boni superędificatur corruit. Quid est enim quod Salomon in Prouerbiis ait: Domos superborum demolietur Dominus, nisi quia superbi licet opere interdum non peccent, animo tamen delinquunt, donum Dei non Dei laudi sed suę tribuendo. Vnde idem: Abominatio est Domini inquit omnis arrogans | etiamsi manus ad manum fuerit, non erit innocens. Et in psalmo est scriptum: Superbi inique agebant usquequaque. Cęterum impossibile est, nequando etiam actione delinquant, qui per arrogantiam in se confidunt. Sibi quippe derelicti absque gratię diuinę fulcimento stare nullo modo poterunt. Semper autem prius est, ut in corde superbiat peccator quam in opere. et hanc reor Salomonis esse sententiam dicentis: Contritionem pręcedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus. Quod si iam affectione mali interius cecidit, nisi repente culpam agnoscat | et doleat, quomodo non etiam exterius iniqua operatione labetur? quomodo dum multos probitatis laude anteire se existimat, non de aliis obloquetur? non aliorum uitam carpet? et insectatione lacesset? Quamobrem iterum Salomon ait: Expedit magis ursę occurrere raptis foetibus | quam fatuo confidenti sibi in stulticia sua.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
