# Evangelistarium 7.03.14-27

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.03.14 to 7.03.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.03.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.03.14

Non enim fama honesti deperit, si a fera mordearis | sed si linguę petulantis iaculo ictus fueris, periculum est ne inter infames computeris. Et licet mala hominum opinio de te innocente tibi non noceat, nocet tamen aliis, qui te sibi similem rati sese corrigere negligunt | et quasi te autore in malo perseuerant. Incipiet autem et tibi detrimento esse, si in tua infamia contemnes lapsum proximorum. Ideo dicitur: Qui negligit famam suam crudelis est. Melius est bonum nomen quam diuitię multę. In sua uero iustitia confidenti ab Apostolo dicitur: Qui se existimat stare, uideat ne cadat. et alibi: Siquis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit et non in altero. Illi quippe in altero habent gloriam, qui malunt laudari ab hominibus | quam a Deo probari. His quidem non tam uirtus ipsa placet | quam umbra quędam simulatio-que uirtutis, non habentes curę ut boni sint, sed ut esse uideantur. Et hoc quidem in causa est, ut se aliquis arroganter iactet | et alios contemnat | et parui reputet. Sed talem condemnat propheta dicens: Vę qui predaris, nonne et ipse predaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Certissimum quippe est, quod malum a iusto Iudice recipiet, qui malum proximo suo machinabitur. Spreuerunt Hieremiam Iohanan et qui cum illo erant | contempto-que eius consilio abierunt in Aegyptum | et gladius regis Babylonis, quem fugiebant, ibi concidit illos, cum in terra Iuda si prophetam audissent, a periculo tuti forent. Spernunt etiam superbi eos qui in monasteriis Deo seruiunt, et quod seculo renunciarint irrident, ipsi mox ridiculi futuri demoniis. Sic fatua Michol uirum suum Dauidem derisit | ante arcam Domini saltantem atque ludentem | et ephot lineo indutum.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
