# Evangelistarium 7.04.16-26

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.04.16 to 7.04.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.04.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.04.16

Ascenderat et Nabuchodonosor, factus arbor fortis et procera usque ad cęlum, et lata nimis, expandens ramos usque ad terminos terrę, foliis fructibus-que referta, non quod esset, sed quod tam magnus sibi uideretur. Et cum prę uiribus imperii sui neminem timeret, repente corruit. dicente per angelum suum Domino ac iubente: Succidite arborem, pręcidite ramos, excutite folia, dispergite fructus! Itaque cum omnium orientis regum potentissimus esset, ob superbię fastum ita deiectus est, ut ab hominum quoque coetu pulsus cum bestiis in solitudine uitam ageret. Postea uero humiliatus Deo miserante regnum recepit | pristinę-que fortunę restitui meruit. Quamobrem in hoc uno quidem perspicue discimus, tum quantum displiceat Domino nostra arrogantia, tum rursum quantum placeat humilitas. de quibus in Euangelio dicitur: Omnis uallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Montes hoc loco superbi intelliguntur, ut est illud in psalmo: Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini | et in alio psalmo: Tange montes et fumigabunt. Superborum quippe gloria in fumo uanitatis laborat, humiles autem in luce resplendent ueritatis, cum exaltantur. Superbi uolucres cęli sunt, de quibus dicitur: Omnia subiecisti sub pedibus eius, uolucres cęli et pisces maris; ut Christi iudicio subiecti sint et hi qui mentis elatione insolescunt, et illi quorum uita inter mundanas fluctuat uanitates. et ut utrosque Christo inuisos intelligas, ipse in Euangelio dixit: Vulpes foueas habent | et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet suum. Alteri enim terrenis negociis dediti auaritię student. alteri nihil magis curant | quam ut fama honoribus-que emineant. ut-que id assequantur, neque homines | neque Deum offendere uerentur. Destituit enim eos ratio, ac ueluti pecora pręsentia tantum aspiciunt | et futura quę ęterna sunt non recogitant. Quod si quid etiam bene fecerint, suę uirtuti non diuinę gratię tribuunt.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
