# Evangelistarium 7.07.1-13

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.07.1 to 7.07.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.07.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.07.1

Ille pręterea qui tumide arroganter-que sese gerere non desierit, hic diaboli discipulus simul et seruus erit. Diabolus quippe rex est super uniuersos filios superbię. Quid autem uilius, despectius, miserius, infelicius | quam eius esse mancipium, qui et ipse propter superbiam cęlo deturbatus lucem amisit | et in infernum corruens tenebris et igni est addictus? Quid inquam dici aut cogitari foedius potest | quam ut homo ad similitudinem Dei factus, conditionis suę oblitus immundum imitetur spiritum, teterrimam sequatur beluam | immanissimo-que sese subdat serpenti? Qui licet sęuissimus insolentissimus-que sit, a sanctis tamen humilibus-que Dei seruis conculcandus et conterendus est in die Iudicii. dicente Michea propheta: Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum uestrorum in die quam ego facio dicit Dominus exercituum; ut uidelicet tanto despicabilior appareat malignus hic spiritus, quanto arrogantius contra Deum creatorem suum et dominum insurexit. Dixit enim, ut in Esaia est scriptum: Ascendam super sydera Dei, exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis | ascendam super altitudinem nubium | et ero similis Altissimo. O insatiabile malum superbia. In cęlo erat, et adhuc altius prouehi cupiebat. Nam supra illud etiam cęlum se ascensurum iactabat, de quo dicitur: Cęlum cęli Domino, terram autem dedit filiis hominum | supra sydera dei | supra altitudinem nubium. hoc est supra omnes angelicas uirtutes et potestates. In monte testamenti, in lateribus aquilonis. iuxta illud quod in psalmo legimus: Mons Syon latera aquilonis, ciuitas regis magni. Mons Syon et mons testamenti sancta Ecclesia est; latera aquilonis in cęlo puriora nobis apparent. ideo sub hac metaphora signatur locus in cęlesti gloria cęteris purior atque sanctior, in quo summę maiestatis principale habitaculum est. Illo igitur mens elata et temeraria cogitabat ascendere. Quamobrem ne ibi quidem ubi erat quiuit permanere .

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
