# Evangelistarium 7.08.20-28

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.08.20 to 7.08.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.08.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.08.20

Postea uero cum ad pristinas superbię sordes reuerterentur, quod ante timuerant, passi sunt a Cyaxare Medorum rege, regnante Hierosolymis Iosia filio regis Amon a seruis interempti. De ista Niniuę uastatione prophetauerat Zacharias dicens: Humiliabitur superbia Assur. et Sophonias: Extendet Dominus manum suam super aquilonem et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem | et in inuium | et quasi desertum. paulo post: Hęc est inquit ciuitas gloriosa | habitans in confidentia, quę dicebat in corde suo: Ego sum et extra me non est alia amplius | quomodo facta est in desertum, cubile bestię? Igitur ut taceam Moabitas et Ammonitas | et quosdam alios potentia atque opibus quondam claros, ob hoc ipsum superbię crimen pene deletos, omnes terrarum dominos hortor, cum talia legerint de his, qui ipsis fortiores, opulentiores, uirorum armorum-que et rerum omnium copia maiores extitere, tam subito cecidisse, ne sibi insolenter superbe-que confidant, sed summi Dei scita leges-que contemnere metuant. semper-que meminerint | solo illius nutu cęlum terram-que posse deficere, qui solus ut essent potuit facere. Non eos extollat successus rerum, non errigant contra inimicos uictorię, non inflet imperii ampliatio. Audiant psalmistam Domino dicentem: Non enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non saluauit eos, sed dextera tua et brachium tuum | et illuminatio faciei tuę. Nunquid igitur qui dare potuit, non poterit auferre cum uoluerit? Nunquid quisquam ualebit resistere illi terribili, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrę? Erit inquit Esaias | fortitudo uestra ut fauilla stuppę, et opus uestrum quasi scintilla | et succendetur utrunque simul. Potentissimus olim fuit Ozias Iudeę rex | Geth oppidum destruxit, Iabniam et Azothum ędificauit, domuit Palestinos, Ammonitas pendere uectigal coegit. erat exercitus eius duorum milium et sexcentorum principum | et sub his trecenta et septem milia uirorum bello fortium.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
