# Evangelistarium 7.09.29-33

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.09.29 to 7.09.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.09.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.09.29

Cuncta igitur quę subsistunt, uerbum Dei faciunt, bruta utique ratione carentia, sensibilia atque insensibilia, et nos quos ille intellectu donauit, ueritatis cognitione illuminauit, ęternis bonis dignos reddidit, non faciemus? Creatori , Redemptori, Saluatori nostro non parebimus? Non ille nostra indiget obedientia, sed nos illius indigemus imperio. qui ideo imperat aliquid, ut bona conferat obedientibus. Quę autem his qui obediunt conferenda sunt, obedire nolentes mereri non poterunt. Qualia uero et quanta sint obedientium bona docebo, si prius quibus post Deum obediendum sit uiderimus.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
