Latin
7.10.15 to 7.10.26
Marko Marulić, Evangelistarium 7.10.15-26
Unproofread scanNot analysed yet
Quos illi suppliciis affecerunt, eos Deus perennis glorię immensi-que gaudii corona insigniuit. Igitur sicut recta honesta-que iubentis pręsidis imperium totis uiribus exequi debemus, ita iniqua turpia-que imperantis minas intrepide contemnere. Sed rursum Apostoli pręceptum est: Serui obedite dominis carnalibus cum timore et tremore et synceritate cordis uestri, sicut Christo; non ad oculum seruientes, quasi hominibus placentes. id est, laudem |fauorem-ue hominum aucupantes, sed ut serui Christi, facientes uoluntatem Dei ex animo, seruientes sicut Domino et non hominibus. Dominis igitur fideliter ut Deo seruiendum est |prompte-que obtemperandum, quandiu iussa eorum cui Dei concordent uoluntate |nec ab ęquo honesto-que uideantur discrepare. Et si carnalibus dominis tanta animi solicitudine obediendum sit, quanto magis domino spiritali, qui animarum nostrarum curam gerit |et illa duntaxat iubet quę magis ad consequendam pertinent salutem? Recte itaque hortatur nos Apostolus et ait: Obedite prępositis uestris et subiacete eis. ipsi enim peruigilant, quasi rationem pro animabus uestris reddituri. Pontifici maximo ante alios parendum est. Christi enim uicem gerit in terra. Deinde ab illo ut nostro conuentui pręsint constitutis. omnibus denique qui ex eius autoritate ius habent quod uolunt nobis imperandi, ut deo erit obediendum |semper tamen habita superiorum ratione, ne forte dum minoribus obedimus, eos quibus et ipsi obedire debent offendamus. Deinde parentibus nostris obedire nos et natura suadet |et diuina lex iubet. Vnde Apostolus: Filii inquit obedite parentibus uestris in Domino, hoc enim est iustum. honora patrem tuum et matrem tuam ,quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi |et longęuus sis super terram. Non utique super hanc terram, in qua et obedientes possunt cito mori |et inobedientes diu uiuere. sed super illam de qua Propheta dixit: Credo uidere bona Domini in terra uiuentium.