# Evangelistarium 7.11.1-16

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.11.1 to 7.11.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.11.1

Videamus nunc quęnam bona pollicetur obedientibus Dominus. Obediens inter aduersa securus est. dicente Dei sapientia: Qui me audierit, absque terrore quiescet, et abundantia perfruetur, malorum timore sublato. In Ecclesiaste quoque dicitur: Qui custodit pręceptum, non experietur quicquam mali. Iustis enim et aduersa bene cędunt, dum ea ferendo superant. Huic simile est quod in Esaia loquitur Dominus et ait: Si me audieritis, bona terrę comedetis. At uero Apostoli et sancti martyres quos obedientes fuisse negare non possumus, angustias, persecutiones et supplicia passi sunt | quomodo ergo bona terrę comederunt, cum tribulationes in uita tolerarint? Bona igitur terrę illa esse reor, quęcunque nobis materiam prębent exercendę uirtutis. Multa autem uulgo bona putantur, quę potius mala sunt, quia peccandi occasionem licentiam-que suppeditant. ut sunt diuitię quę luxuriam alunt, et dignitates mundi atque honores, quę superbię fomenta sunt. Post hęc in eodem propheta Dominus ait ad domum Iacob: Vtinam attendisses mandata mea | facta fuisset sicut flumen pax tua | et iustitia tua sicut gurgites maris. Sed quę pax erat discipulis Christi, quibus ipse dixit: Ite ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. Item: Iniicient uobis manus suas | et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et pręsides propter nomen meum. Postremo ait: Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Quę est igitur pax ista, quę obedientibus promittitur, si Christi discipulis non pax sed odia hominum offeruntur? De interiori ergo pace intelligendum est, quoniam obedientes mandatis non perturbantur animo, sed semper in spe futuri boni conquiescunt. ac tanto magis iustitię operibus proficiunt, quanto minus pręsentibus bonis deliniuntur. Longęuitas etiam promissa est dicto audientibus. quam quidem beatioris uitę ęternitatem interpretari possumus. Nulla enim felicitas est | in hac lachrymarum ualle diu commorari.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
