# Evangelistarium 7.11.29-41

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.11.29 to 7.11.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.11.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.11.29

Magis tamen necessarium est hominis regnum | nosse seipsum regere | et animi motibus cum ratione imperare. Nec mirum quod obedientię merito regna conseruentur, quando quidem nihil est, quod obedientium precibus denegetur. In psalmo legimus: Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos qui inuocant nomen eius; inuocabant Dominum et ipse exaudiebat eos | in columna nubis loquebatur ad eos. Quare autem hęc | continuo subiunxit: Custodiebant testimonia eius | et pręceptum quod dedit illis. eadem Ioannis apostoli sententia est in Epistola dicentis: Quicquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata eius custodimus | et ea quę sunt placita coram eo facimus. Obedientia postremo facit, ut inter amicos et discipulos Christi censeri mereamur, postea tandem cum Christo quoque beati futuri. Vos inquit amici mei estis, si feceritis quę pręcipio uobis. Alibi autem ait: Si manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis. Vis audire maius his? Quicunque fecerit uoluntatem Patris mei qui in cęlis est, ipse meus frater et soror et mater est. Ad beatitudinis autem promissionem pertinet, quod in Hieremia clamans ait: Audite uocem meam, et ero uobis Deus, et uos eritis mihi populus. et ambulate in uia quam mandaui uobis | ut bene sit uobis. Hoc apertius discimus in Euangelio dicente Saluatore: Siquis sermonem meum seruauerit, mortem non uidebit in ęternum. et iterum: Oues meę inquit | uocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me | et ego uitam ęternam do eis, et non peribunt in ęternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Cauillabitur aliquis et dicet: Deo et Christo obedientibus talia promittuntur, non his qui episcopis uel pręfectis parent. Audiant ergo ipsum Dominum ad illos quibus Ecclesiam commendabat dicentem: Qui uos audit me audit, et qui uos spernit me spernit. qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
