# Evangelistarium 7.12.14-25

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.12.14 to 7.12.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.12.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.12.14

Cęterum non minoris criminis reus est, qui non paret illis, qui a Deo destinantur uel constituuntur, ut instruant nos aliquid ac doceant, siue ut pręsint nobis atque imperent. Hi sunt primo angelici de cęlo spiritus, deinde pontifices, prophetę, principes, genitores, mariti | et omnes qui uel publico uel priuato iure pręferuntur atque pręstant. Angelis non obediuit uxor Loth, cum de Sodomis fugerent. admonita enim ne post se respiceret, respexit et conuersa est in statuam salis; non quod ipsa sapiens esset (sal enim sapientiam designat) sed quod aliis ad cauendum inobedientię uitium sapientiam ministraret, suo casu omnes deterrendo. Pontifici autem et principi dicto audientes non fuere illi, quos ulcisci uolens Dominus ait: Separetur omnis multitudo a tabernaculis Chorę Dathan et Abiron; quoniam uocati a Moyse et Aaron responderunt: Non uenimus. tunc illi uiui terrę hiatu absorpti sunt. In Lege quoque qui noluerit exequi sacerdotis imperium | morte affici iubetur. Et in Euangelio non acquiescens iussis Ecclesię pro ethnico habendus est et publicano. Apostolis item pręcipit Dominus dicens: Quicunque non receperit uos | neque audierit sermones uestros, exeuntes foras de domo uel ciuitate, excutite puluerem de pedibus uestris. Amen dico uobis, tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die Iudicii quam illi ciuitati. Hi quippe qui prędicationes audierunt, miracula uiderunt, religionem receperunt, si carni magis quam spiritui obsequentes fuerint, grauius punientur | quam illi quibus non est prędicatum. Prophetis etiam uel doctoribus probatis ac sanctis, qui nos recte atque fideliter instruunt, nolle obedire damnabile est. Quendam dum iter ageret | et prophetę iubenti uulnus infligere recusaret, protinus leonis morsibus peremptum legimus. quod futurum ipse propheta docuerat dicens: Quia noluisti audire uocem Domini, ecce recedes, et percutiet te leo. Ad Ioam regem et populum Iuda, quia post gentilium ritum conuersi fuerant, mittebat Dominus prophetas ut reuerterentur. tantum autem abfuit ut obedirent, ut etiam ad se missis necem inferrent.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
