# Evangelistarium 7.12.40-48

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.12.40 to 7.12.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.12.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.12.40

Vxor etiam si mariti iussionibus non indignis renuerit obtemperare peccabit. Cui a Domino est dictum: Sub uiri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Hoc Paulus apostolus affirmat ad Corinthios dicens: Omnis uiri caput Christus est, caput autem mulieris uir. et ad Ephesios: Mulieres uiris suis subditę sint sicut Domino. et ad Colossenses: Mulieres subditę estote uiris, sicut oportet in Domino. Idem astruit ipse apostolorum princeps Petrus: Et mulieres inquit subditę sint uiris suis. Certe non aliam ob causam ab Assuero, Persarum rege, Vasthim repudiatam legimus, nisi quia per internuncios ab illo uocata uenire contempsit. et hoc quidem egit ille sapientum consilium secutus, ut omnes mulieres discant deferre honorem uiris | et non minus obedientiam quam fidem pręstare. Quod si omnium de quibus locuti sumus, iussioni ac mandatis nos parere atque obsequi diuina lex iubet, profecto qui illis non obedierit, ne Deo quidem obedisse conuincetur. et cum dictum sit: Si uis ad uitam ingredi serua mandata, nonne obedientiam minus seruans ingredietur ad mortem | et uitę expers in interitum corruet sempiternum? Quid est enim quod psalmista in feruore spiritus Dominum affatur | et ait: Maledicti qui declinant a mandatis tuis, nisi quia a mandato declinantes cum illis futuri sint, quibus dicetur: Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Cum-que dicat Dominus: Obedientiam uolo et non sacrificium, quid quęso prodest hostias orationes-que offerre, et ei quem laudas, quem deprecaris, cui supplicas, obedire nolle? Iure igitur ac merito seruus ille qui cognouit uoluntatem domini sui, et non se pręparauit | et non fecit secundum uoluntatem eius, plagis uapulabit multis. multis non ad numerum refertur , qui infinitus est in inferno, sed ad plagarum grauitatem, qua sola inter se differunt poenę damnatorum. ut qui magis peccauit, acrius torqueatur.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
