# Evangelistarium 7.13.1-20

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.13.1 to 7.13.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.13.1

Profecto si humiles, si obedientes fuerimus, erimus etiam in omnibus patientes. Nihil erit quod illius turbare mentem poterit, qui se totum diuinę subdiderit uoluntati. Non igitur incongruum erit, si nunc de patientię uirtute uerba fecerimus. Patientia est animi quędam constantia, quam nec iniurię irritare | nec incommoda queunt frangere. Patientia semper iuncta fortitudini est, ita ut mutua inter se ope connexę et iniurias quidem submisse ferant | et aduersa alacriter tolerent. Hoc totum autem qualecunque sit, uni nunc concedamus patientię. Quando quidem tam hominum iniurias | quam casus aduersos pati dicimur, cum acciderint. Primum igitur ut in omnibus patientiam conseruemus, meminerimus | nullum omnino ea in re malum esse, qua non offenditur animus noster. Quid est autem quo ille offendi queat, pręter peccatum? Solum ergo peccatum cauendum nobis erit, quia malum est. Cętera quęcunque contigerint, ęquo animo ferenda, quia nec bona | nec mala sunt, sed inter bonum malum-que media. Quibus si applicueris uirtutem, bona erunt. sin uitium, mala quidem. Veluti aquę potus cum uinum additur sapit, cum uenenum interimit. Ita sane aduersis rebus quoties animi patientiam accommodauerimus, non solum non nocebunt, sed etiam proderunt, ita ut materiam nobis suppeditent sperandę beatitatis. Apostolica quippe sententia est | per multas tribulationes oportere nos introire in regnum Dei. In psalmo quoque patientibus dicitur: Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Breue est quod patimur, ęternum quod speramus. Ideo Ecclesiasticus ait: Vsque ad tempus sustinebit patiens, et postea redditio iocunditatis. et Apostolus: Existimo inquit | quod non sint condignę passiones huius temporis ad futuram gloriam, quę reuelabitur in nobis. Quamobrem idem exclamat et ait: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius? Patienter ille quidem talia pertulit pro Christi nomine, nunc cum Christo bonis fruitur sempiternis.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
