Latin
7.13.21 to 7.13.29
Marko Marulić, Evangelistarium 7.13.21-29
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ergo tam graue, tam triste atque acerbum esse potest, quod non sit libenter subeundum proposito tanto pręmio? Si persecutione inquietaris, audi Dominum dicentem: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Si uerbis petulantibus lacesseris: Beati estis inquit cum maledixerint uobis homines |et persecuti uos fuerint |et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me |gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. In perferendis igitur calumniis imitemur Moysi mansuetudinem. pro illis a quibus procaciter iactatus fuerat, solicitus orauit. precibus-que eius annuens Dominus Mariam quę de illo immodestius oblocuta fuerat, lepra exhulceratam sanitati restituit. Imitemur Saulis ęquanimitatem, qui iam rex creatus cum ab inuidis probro afficeretur, dissimulauit se audire |et stipatores suos qui ulcisci uolebant iniuriam, prohibuit quidem |abstinuit-que uindicta. Imitemur et Dauidis humilitatem, qui Semeim non modo maledictis, uerum etiam lapidum ictu se prouocantem lędi uetuit |atque inoffensum dimisit. Cum enim filii Absalonis premeretur seditione: Forte inquit respiciet Dominus afflictionem meam, et reddet mihi bonum pro maledictione hac. Imitemur et Saram Raguelis filiam, quę quoniam antequam ducta esset, septem maritos amiserat, ab ancillis interfectrix uirorum suorum inique compellabatur. earum tamen petulantiam tacita sustinuit, tantum Dominum precata, ut se ista contumelia liberaret |exaudita octauo uiro desponsatur, Tobię iuniori, Domino-que fauente cum illo feliciter uixit. Tu quoque beatus eris |et preces tuę ad aures Domini sabaoth peruenient, si cum psalmista dicere poteris: Qui inquirebant mala mihi, locuti sunt uanitates, et dolos tota die meditabantur |ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum |et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. quoniam in te Domine speraui |Tu exaudies me Domine Deus meus.