Latin
7.14.15 to 7.14.29
Marko Marulić, Evangelistarium 7.14.15-29
Unproofread scanNot analysed yet
Iram ergo Domini perquam humiliter toleremus, quia peccauimus. tunc autem ab eo speremus lucem, cum per peccatorum poenitentiam iratum placauerimus. Neque enim aliter egit latro in cruce, cum fateretur iuste se pati et digna factis recipere |et conuersus ad Saluatorem clamaret: Memento mei Domine cum ueneris in regnum tuum! Ob quam tolerantię subiectionem meruit et ipse inuitari ad lucem |Domino respondente: Hodie mecum eris in paradiso. Tunc omnis poena illa delinquentis uersa est in gloriam poenitentis, cum se poena dignum diceret |se-que illi cui peccauerat commendaret. Porro quando inimici inuidia uitę tuę insidiatur, propone tibi illam erga Saulem regem Dauidis patientiam. Sępius ab ipso ad necem petitus fugiendo declinabat periculum. Bis quidem potuit capitalem inimicum sua interimere manu, sed noluit. Qua constantia dignissimus uisus est, qui ei in regno succederet. Vnde confidenter postea locutus est: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. et iterum: Cum iis qui oderunt pacem |eram pacificus. Hoc plane patientię genus commendatum est nobis in Euangelio, Domino dicente: Diligite inimicos uestros, benefacite iis qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in cęlis est. Qui ergo parum patiens fuerit, qui odientem non dilexerit, qui denique pro iniuria beneficium beniuolentiam-que non reddiderit, Patris cęlestis filius esse non poterit. Ille solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, ut doceat te omnes diligere, neminem lędere, nullam appetere uindictam cum offensus fueris, sed potius offensa te dignum iudicare. Hęc humilitatis, hęc patientię uirtus est. Virtus autem (ut Apostolo placet) in infirmitate perficitur. Vbi exerceres patientię uirtutem, si nemo esset qui aduersaretur, qui inuideret, qui hostiliter infestaret?