# Evangelistarium 7.15.1-12

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.15.1 to 7.15.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.15.1

Sed ab illis inquies, quibus imprimis obsecutus sum, in quos beneficia plurima contuli patior iniuriam, et quos mihi semper amicissimos fore sperabam, eorum odia sustineo | magis-que me angit ipsorum ingratitudo quam offensa. At etiam Christus Dominus tuus quos uenerat saluare, ab iis passus est necem. Christi quoque apostoli, quibus uiam ueritatis monstrabant, ut credendo beatitudinem consequerentur, ab illis ludibria, uerbera, mortem sustinuere. Vis tu non amittere bonum quod feceris? ęquo animo feras et ingratos. magis-que tibi proderit patientia tua | quam nocebit illorum perfidia. Ad hęc si etiam uerberibus afficeris, si opibus exueris, si torqueris et ad mortem posceris, talia sancti martyres perpessi sunt, talia pro nobis Dominus et Saluator noster non inuitus tolerauit. Denique nullus unquam sanctorum uindictam appetiit, sed omnes pro malo bonum reddere semper conati sunt. Vir Dei in Bethel manum Hieroboami regis aduersum se indigne extentam | atque ideo statim arefactam | fusis pro illo precibus restituit sanitati. Stephanus pro illis a quibus lapidabatur orauit, sicut et pro suis crucifixoribus Dominus, ne illis imputaretur ad peccatum, quod ignoranter commisissent. Iubemur pręterea maxillam nostram alapa percutientibus et alteram offerre, ut semper parati simus pro ueritate, pro iustitia, pro nomine Domini Iesu plura pati quam patimur. Alapa ille a seruo percussus non repercussit, sed humili responso ruborem iniecit percussori | arguens atque conuincens quod percusserit innocentem. Apostolus Corinthiorum tolerantiam laudat dicens: Libenter suffertis inspientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim siquis uos in seruitutem redigit, siquis deuorat, siquis accipit, siquis extollitur, siquis in faciem uos cędit. ut-que illi magis in proposito confirmentur suarum passionum catalogum contexit dicens | exercitatum se fatigatum-que fuisse in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. a Iudeis inquit quinquies quadragenas una minus accepi | ter uirgis cęsus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte ac die in profundum maris fui, in itineribus sępe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et erumna, in uigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
