# Evangelistarium 7.16.1-14

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.16.1 to 7.16.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.16.1

Siqua pręterea corporis ęgritudine laboras | et morbo uehementer afficeris, caue ne per impatientiam Deum offendas | et grauius animo ęgrotare incipias quam corpore. Corpus hominis fictile uas est | corruptioni obnoxium, solutioni proximum, morti semper opportunum. quod etiam si nulla aduersa infestet ualitudo, senilis tamen ętas carpendo consumit. Thesaurus autem in uase isto fragili animus est, quem nulla uis potest offendere pręter peccatum. Peccas autem si morbi molestiam fers impatienter. Quę igitur dementia est, cum corpus langore torquetur, committere ut etiam animus impatientię peste lędatur? Gratias Deo age ęger, gratias age sanus, et tolerantię merito ad ęternam peruenies salutem, ubi nec morbos ultra timebis | nec mortem. Hęc sunt illa duplicia, quę accepisse Iob memoratur post humiliter toleratas erumnas. Cum enim ditissimus inter municipes suos fortunatissimus-que esset, amisit simul facultates, iumenta, seruos, liberos, omnium in suo corpore membrorum sanitatem | et tamen nihil interea stultum de ore eius prodiit. sed: Si bona inquit de manu Domini accepimus, mala quare non toleremus? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est | sit nomen Domini benedictum. Tobias inter omnes, qui de Samaria in Assyriam translati fuerant, pietate notus, casu cęcus efficitur | sed qui melius animo quam oculis cernebat, non fuit ideo tardior in proposito uirtutis, sed feruentior. Oculis captus gratias egit Deo | fideliter-que ei seruiens, ut antea fecerat, nihil commisit, quo ea calamitas ipsi grauis esse uideretur. Fleuisse uero et orasse fertur Ezechias, non tamen ob ęgritudinem in qua erat, sed propter mortem quam formidabat, incertus de Dei iudicio. Neque enim ante dicitur contristatus quam audisset: Dispone domui tuę, quia morte morieris tu, et non uiues. Pręterea quam paruo nocumento sint homini morbus et inopia, Lazari mendici hulceribus pleni exitus probauit. exiguo temporis momento miser fuit, si miser dici debet qui non peccat, sed mox a corpore secedens ab angelis translatus est ad ęternę felicitatis locum, omni prorsus liber molestia repletus-que lętitia ineffabilium bonorum.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
