Latin
7.17.1 to 7.17.17
Marko Marulić, Evangelistarium 7.17.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Prosunt igitur non obsunt aduersa, si ęquo animo perferantur. Si enim assuesces ferre difficilia, quę facilia sunt feres leuius. Deinde per patientiam aduersitatum pro delictis facimus satis. quoniam quę per uoluptatum blandimenta perpetrantur, per contrarii doloris tolerationem purgari debent. Et cum hoc contigerit, tunc est nobis Dominus |ignis conflans (ut Malachias ait) et quasi herba fullonum, excoquens et emundans quicquid in nobis feculentię sordis-que restabat. Ad hęc in tribulationibus ardentius ad supplicandum accedimus, promptius ad exercenda pietatis studia exurgimus, perseuerantius de cęlestibus cogitamus. Hoc testatur Dauid dicens: Bonum mihi Domine quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas. Denique cum calamitatibus oppressi obsecramus, facilius exaudimur |eodem sancto attestante, cum ait: Ad Dominum cum tribularer clamaui, et exaudiuit me. Quod si uehementior ingruerit tempestas, orandum erit, ut uel illa liberemur |uel uires nobis ad resistendum suppeditentur. Ipso Domino pręcipiente ac dicente: Inuoca me in die tribulationis tuę et erruam te, et honorificabis me. et in alio psalmo: In tribulatione inuocasti me, et liberaui te. Contingit pręterea ut miseriis grauati ad illius opem confugiamus, de cuius bonitate, cum sine his ageremus, parum recordabamur ocio tabescentes ac deliciis. Esaias hoc docet dicens: Domine in angustia requisierunt te. Et in Euangelio Geraseni non ante uenisse referuntur ad Iesum |quam iacturam passi fuissent porcorum. Nec filius luxuriosus prius ad patrem est reuersus |quam dilapidatis bonis, quę ab eo acceperat, coepit esurire. Tunc autem et uirtute magis proficimus, cum contra casus aduersos luctamur. Hic enim solus campus est constantię, fortitudinis, humilitatis exercendę. In quibus dum laboramus, cętera conseruantur. Cum enim pręsentium rerum felicitas plurimis scatere solita sit uitiis, e contrario infelicitas ipsa custos innocentię sit necesse est |in his qui ante infelicitatem innocentes erant.