# Evangelistarium 7.19.1-14

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.19.1 to 7.19.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.19.1

Porro ad confirmandam patientię uirtutem | pręter ea quę hactenus dicta sunt, martyrum Christi uictorias atque triumphos contemplari operęprecium erit. Eculei, laminę, sartagines, fustigationes, omnia tormentorum genera proponebantur illis, qui gentilium deos adorare nollent. At uero fortissimi fidissimi-que Christi milites perferre multo grauiora quam tyrannorum impietas excogitare poterat, parati erant. Promissis etiam ingentibus ad sacrificandum solicitabantur opum, honorum, dignitatum. Sed qui suppliciorum terrificationibus non cędebant, nec pollicitationum quidem magnitudine moueri poterant. Itaque in proposito perstantes non modo imperata non fecerunt, uerum etiam Christum suum liberius confidentius-que prędicarunt, palam docendo hunc quidem Dei ueri esse filium | et idola uana non deos esse, sed malorum demonum inuenta, ut homines impię credulitatis laqueo captos in barathrum traherent perditionis. Cum-que post multos corporis cruciatus ad necem damnarentur, fine uitę intrepidi expectabant. magis-que timebant ne dimittantur | quam ne occidantur. Fortiores ergo et tormentis et carnificibus et regibus fuere, dum pro iustitia, pro ueritate, pro Deo certarent. Vicerunt supplicia patientia, prophana imperatorum edicta constanti atque immota christiani nominis confessione. Deos deas-que colere compellebantur. illi uero his contemptis Christum crucifixum colendum adorandum-que esse asseuerabant. Cum hac sententia finire martyrii uictoria erat. Vulnera autem corpore excepta, membrorum lacerationes, exustiones | fidelis militię insignia existimabantur | et inuictę uirtutis certissima testimonia. Atque ita Romani principes omnium potentissimi, urbium, prouinciarum, regnorum uictores a solis Christi seruis et inermibus et paucis et mori uolentibus uicti sunt. quando ne unum quidem ex his qui constanter Christum confitebantur, in suam trahere sententiam totis imperii uiribus potuerunt. Postremo ut omnibus pateret ipsos esse superatos, manus dederunt his quos persequebantur, et abiecto falsorum deorum cultu, pro quo pertinacius quam pro finibus regni stabant, religionem Christi quam delere nitebanutr, susceperunt.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
