# Evangelistarium 7.20.11-14

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.20.11 to 7.20.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.20.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.20.11

Immensa enim et ineffabilia sunt illorum bona de quibus in Apocalypsi dicitur: Hi sunt qui uenerunt de tribulatione magna | et lauerunt stolas suas in sanguine Agni. ideo sunt ante thronum Dei, et seruiunt ei die ac nocte in templo eius; et qui sedet in throno, habitabit super illos. non esurient neque sitient amplius, neque cadet super illos sol | neque ullus ęstus. quoniam Agnus qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad uitę fontes aquarum | et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum. Talia secum meditabatur Paulus cum diceret: Et satiari et esurire | et abundare et penuriam pati, omnia possum in eo qui me confortat. Hinc est quod de illo in Gestis Apostolorum legimus: Cum prophetante Agabo discipuli eius didicissent | ipsum Hierosolymis uincula passurum | et animo consternati rogassent, ut supersederet illo proficisci, Quid facitis respondit flentes et affligentes cor meum? ego autem non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. Non est ergo suorum lachrimis motus, non mortis periculo deterritus, ut a proposito desisteret | tanto amore flagrabat Christum omnibus quibus poterat euangelizandi, decernens non ante a prędicatione eius cessare, quam in corpore uiuere cessasset: neque solum Paulus, qui plus omnibus laborauit, certum ac deliberatum id habuit, sed plane omnes illi, qui supplicia necem-que pati maluerunt | quam fallacibus diis libamenta offerre.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
