# Evangelistarium 7.21.15-26

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.21.15 to 7.21.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.21.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.21.15

Eidem gratias agimus, et cum poenis afficimur | et cum in sententia ueritatis perseueramus. Tota autem perseuerandi ratio est, quia post laborem in illo requiescere speramus, semper beati futuri, qui semper usque in finem fuimus fideles, nec uicti sęuitia tua sed probati. His quidem et huiusmodi uerbis illos uel locutos | uel loqui potuisse quis dubitat? nisi qui Euangelio non credit, et peruersę mentis aure non admittit ueritatem. Ipsorum enim omne studium fuit | Domini sui uestigia obseruare | cum morum integritate | tum patientia persecutionum. Prębuit ille se nobis in exemplum, et qui resistere poterat uiolentię hominum atque omnes simul uno uerbo oris sui interficere, maluit iniurias pati | et ignominiosa crucis morte consumi, ut suis fidelibus humilitatem patientiam-que commendaret. Quamobrem ait: Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Quid inquies agam, si desiit persecutio? si nemo ad impietatem compellit? quomodo crucem Domini portare debeo? Si paratus es impia suadentibus nunquam cędere | et prius omnes omnium tormentorum cruciatus forti animo subire | quam Christum deserere, crucem Domini geris | et ipsum sequeris | illo-que te dignum pręstas. Da igitur operam ne prompta desit uoluntas ad patiendum tunc quoque cum patiendi non suppetit occasio. Quod si feceris, tu quoque a Domino in pace collectus cum sanctis martyribus dicere poteris: Ego sum pauper | et dolens, et salus tua Deus suscepit me | laudabo nomen Dei mei cum cantico, et magnificabo eum in laude. Interim martyrium tuum sit | castigare corpus tuum | et in seruitutem redigere ut obediat spiritui, uigilare, orare, ieiunare, die ac nocte in lege dei meditari, Euangelii pręcepta obseruare, amicos inimicos-que diligere, nemini malum pro malo reddere | et pati potius quam inferre iniuriam. Talis uita eos etiam ad beatitudinis gloriam euexit, quos persecutionis gladius non attigit.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
