Latin
7.21.27 to 7.21.34
Marko Marulić, Evangelistarium 7.21.27-34
Unproofread scanNot analysed yet
Quotidianum quippe martyrium est |aduersus carnis molestias diaboli-que dolos assidue stare |et non sinere suffodi domum |nec irruentibus uitiis uasa diripi uirtutis. Oportet igitur superbiam repellere humilitate, libidinem castitate, parsimonia luxuriam, patientia iracundiam, liberalitate auaritiam |et breuiter uitium uirtute. Sic uincere non equidem minus laudabile esse reor |quam execranda infidelium imperia per tormentorum patientiam superare. Nam qui ita uitam instituerit, eum iam idoneum esse scias ad omnia dura difficilia atque aspera pro nomine Domini perferenda. Non potest non habere talem tolerandi affectum, qui Domino in omnibus obsequendi gerit curam. Audi Hieronymum dicentem: Vtinam ob Domini mei nomen atque iustitiam cuncta gentilium turba me persequatur et tribulet. Vtinam in opprobrium meum stolidus hic mundus exurgat| tantum ut ego merear a Christo laudari |et suę pollicitationis sperare mercedem. Quoties igitur exercendę patientię cessat occasio, non cesset in nobis ipsa patiendi uoluntas, et martyrum glorię participes esse merebimur.