Latin
7.23.8 to 7.23.12
Marko Marulić, Evangelistarium 7.23.8-12
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur siue persecutionis turbo totam inuaserit Ecclesiam |siue priuata lacessiti fuerimus inuidia |siue opes uis aliqua rapuerit |siue morbi sęuierint |siue charissimorum mortes frequentarint |siue aliud aliquid aduersi acciderit de omnibus gratias agere nos oportebit |et in omnibus confiteri ac dicere: Iustus es Domine, et rectum iudicium tuum. Scriptum est enim: Increpationem Domini ne reprobes; quia ipse uulnerat et medetur; percutit et manus eius sanabunt. Paulus et Sylas in Macedonia uirgis cęsi, carceri traditi, in uincula coniecti |Deo laudes decantant. Et ipse Dominus noster accepto calice gratias egit, ut nobis documento esset |ad persoluendas gratias Deo, quoties aduersitate aliqua grauati fuerimus atque afflicti. per calicem enim tribulationes mundi huius intelligimus. iuxta illud: Transeat a me calix iste. Cuius igitur prouidentia cuncta contingunt, illi de cunctis gratię agantur, ut per hoc probetur |nos et patientes esse in aduersis |et in prosperis non ingratos.