# Evangelistarium 7.23.8-12

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.23.8 to 7.23.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.23.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.23.8

Igitur siue persecutionis turbo totam inuaserit Ecclesiam | siue priuata lacessiti fuerimus inuidia | siue opes uis aliqua rapuerit | siue morbi sęuierint | siue charissimorum mortes frequentarint | siue aliud aliquid aduersi acciderit de omnibus gratias agere nos oportebit | et in omnibus confiteri ac dicere: Iustus es Domine, et rectum iudicium tuum. Scriptum est enim: Increpationem Domini ne reprobes; quia ipse uulnerat et medetur; percutit et manus eius sanabunt. Paulus et Sylas in Macedonia uirgis cęsi, carceri traditi, in uincula coniecti | Deo laudes decantant. Et ipse Dominus noster accepto calice gratias egit, ut nobis documento esset | ad persoluendas gratias Deo, quoties aduersitate aliqua grauati fuerimus atque afflicti. per calicem enim tribulationes mundi huius intelligimus. iuxta illud: Transeat a me calix iste. Cuius igitur prouidentia cuncta contingunt, illi de cunctis gratię agantur, ut per hoc probetur | nos et patientes esse in aduersis | et in prosperis non ingratos.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
