Latin
7.24.15 to 7.24.29
Marko Marulić, Evangelistarium 7.24.15-29
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo rursum Salomon ait: Impatiens operabitur stulticiam. et iterum: Qui impatiens est exaltat stulticiam suam. Quomodo exaltat stulticiam? Impatientiam utique non refrenans prolabitur in iram, de ira in furorem, de furore in quandam beluarum feritatem, ut iam non modo impatiens, uerum etiam sęuus impius-que existat. Nullum enim crudelitatis genus est, ad quod non compellet impatientia si te ab illa diutius possideri permiseris. Per impatientiam fratrem suum occidit Cayn. Fratrem suum in seruitutem uendiderunt filii Iacob. Fratres suos interfecit Gedeonis filius Abimelech. Saul rex sacerdotes Nobę impie perimi imperauit, quia illi pii erga Dauidem extiterant. Athalia Iorami regis uxor defuncto Ochozia nepote regiam cędibus impleuit, neminem regii sanguinis relinquens uiuum, pręter unum Ioam, qui furtim subtractus fuit neci. Manahen Samarię rex Thersa oppido capto, ne quem in eo uirilis sexus uiuum relinqueret, mulieres etiam pręgnantes scidisse fertur. Herodes non minus in filios crudelis quam in hostes fuit, ut Iosephi historia testatur. et ut in Euangelio discimus, indigne ferens Christum puerum a magis adoratum, omnes Bethlemi infantulos qui bimatum non excesserant, interimi iussit, ipsum simul perdere uolens, quem qui ex illis esset ignorabat. Huius uero successor Ioannis Baptistę plus quam prophetę caput ad se deferri mandauit, ne de nece eius, a quo de adulterio se argui indigne ferebat, incertus esset. Ad talem ergo ac tantam animi truculentiam facile perueniet impatiens, nisi mature ab ingenitę proteruię uitio se submoveat |et iracundię motum pro uiribus compescere assuescat. Minoribus igitur delictis obstaculum faciat, ne ad maiora prorumpat. quando ne minima quidem hinc decedentium impunita erunt, nisi ante pro illi poenitudinis opera labore-que satisfactum fuerit. Hoc tibi in Euangelio operariorum uineę parabola testatur, qui inuidię a Domino arguuntur, eo quod denario pro opera accepto |aliis qui tardius ad operantum accesserant, ex conductoris liberalitate tantundem datum fuisse dolebant.