# Evangelistarium 7.24.30-42

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.24.30 to 7.24.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.24.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.24.30

Non est itaque negligendum sed maxime curandum, ut etiam ab his caueas, quę uel leui increpatione digna cognoueris. Paulatim decidit inquit Scriptura | qui minima contemnit. Habet et inuidia suam impatientiam, quę mortem affert nisi caueatur. Dolere enim te cogit, quod alii affluant diuitiis, pręstent honoribus, multę apud omnes opinionis sint, et te uel pręcedant gloria | uel ęquent. Talis profecto diaboli liuor est, qui semper tristatur ac moleste fert, quod iusti eo ascendant, unde ipse decidit. Quid dicam de illis, quorum in tantum excedere solet furor, ut aliquid aduersi passi in Deum maledicta euibrent atque iaculentur? Proh facinus omnium sententiis execrandum. lingua illa quam fecit Deus, ipsum blasphemat | et creatura Creatorem suum uerbis petulantibus inuadere audet. ipsum Regem regum ac Dominum dominantium plena probri procacitate lacessere non ueretur. cum Michael archangelus (ut Iudas apostolus testatur) de Moysi corpore altercando non sit ausus ipsi diabolo iudicium inferre blasphemię. Hoc tam immane nefas in seruis uestris puniendo coercete terreni principes, aut mirari desinite, si uos una cum illis diuina uerberet uindicta. Siquis uos uel leuissima offenderit contumelia, continuo maiestatis lęsę reus peragitur | et acerbius etiam quam meretur punitur. Mulctatur quandoque qui in aliquem priuatum hominem indigne conuitiatus fuerit | sola in Deum contumelia tuta est. Poena ab homine expetitur ob iniuriam homini illatam, et Deum maledicentis scelus nulla denunciatione reprimitur. Vbi nunc est illa Iudeis data Dei lex, qua blasphemi lapidibus obrui iubentur? qua quidam cum altero rixatus cum nomen Domani maledixisset, extra castra eductus est | ut hominum consortio indignus | et lapidum ictibus interemptus linguę impietatem morte corporis persoluit? Vbi est illud Babylonii regis uno miraculo conuersi edictum: Quicunque Deum Sydrach Mysach et Abdenago blasphemauerit, dispereat et domus eius uastetur.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
