# Evangelistarium 7.25.25-35

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.25.25 to 7.25.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.25.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.25.25

Quod si aspectui tam foedo non satis credis, facta inspice. Princeps ille sacerdotum in Christum iratus ipse sua scidit uestimenta. quid autem dementius | quam in alterum indignari | et a semet poenas exigere? Achab etiam rex Israhel, quod Naboth Iezrahelita uineam suam ipsi petenti neque uendere neque commutare uoluit, tantum furoris concepit, ut domum reuersus lectulo se iniecerit | panem-que non comederit | inedia se conficiens, donec uxoris tandem usus consilio, Naboth per dolum sublato agellum eius ui possedit. Achitophel Iudaicę militię princeps Absalonis partes secutus, indigne ferens quod ille aduersus Dauidem patrem uti suo consilio noluerit, sibiipsi suspendio mortem consciuit. Quis insanus unquam in alterum foedius desęuit | quam in seipsum irę impatiens Achitophel? Recte itaque dicitur: Stultum interficit iracundia. quando quidem eo usque insaniunt, ut nec suę uitę parcant, et dum in alterum sęuiendi negatur facultas, in semetipsos grassantur. Sunt pręterea qui irati sanctos maledictis lacessant, sed cum Dominum eadem oris petulantia non formident, minus mirum est, quod etiam seruos eius quomodo possunt offendant. de quibus quia satis paulo ante dictum sit, hoc tantum dicendum restat, quod nec a sanguine eorum, quos Deo famulari uident abstineant, cum indignantur. Quanuis enim eiusdem religionis sint cum his quos infestant, diuersis tamen moribus uiuunt | semper-que melioribus inuident atque aduersantur. Hinc est quod Ioram Samarię rex a Syris obsessus, cum fames urbem inuasisset, quid ageret nesciebat | et ex dolore in furorem uersus mandauit interimi Heliseum prophetam | qui nisi pręscius cauisset, innocens regis male indignantis culpa perisset. Rex uero quia poenitentia ductus humiliauit se, prophetam persequi desiit, et obsidione liberatus est et fame. tantum prodest repentina praui propositi poenitudo. Asa quoque Hierosolymę rex, quoniam ascito sibi Syrorum exercitu ab inuasione Baasę Samarię regis se defenderat, coargutus ab Anani propheta, quod fiduciam habuerit in rege Syrię et non in Domino, iussit illum mitti in neruum, et Dei nuncium in uincula coniicere non fuit ueritus.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
