Latin
7.25.36 to 7.25.45
Marko Marulić, Evangelistarium 7.25.36-45
Unproofread scanNot analysed yet
Sed male illi cessit ista audacia: plurimi de populo perierunt, ipse anno deinde tertio pedum dolore consumptus est. Sed neque Ioachimo Iudeę regi fuit impune |Hieremię uolumen per manum Baruch scriptum, in quo mala super regno suo uentura prędicebantur, manibus discerpsisse tradidisse-que igni |ipsos-que uoluminis autores comprehendi iussisse. quęsitos ad necem (ut Scriptura ait) Dominus abscondit ac de rege pro culpa puniendo dixit: Non erit ex eo qui sedeat super solium Dauid; et cadauer eius proiicietur ad ęstum per diem |et ad gelu per noctem. insuper mala quę in uolumine descripta fuerant, se adducturum affirmauit. Igitur non multo post urbs euersa, ipse cum populo adductus est Babylonem catenis uinctus |atque in captiuitate periit. Herodis tetrarchę exercitum parua quidem Arabum manu ad internicionem pene cęsum ideo fuisse quibusdam ex Iudeis uisum est (ut Iosephus refert) quia Ioannem Baptistam precipuę sanctitatis uirum interficere ausus fuerit, ut liberius sceleratis nuptiis, quas ille arguebat, abuteretur. His exemplis discant superbi quam male indignentur aduersus eos, qui sese Christi seruitio dedicarunt. Tu quis es (inquit Apostolus) qui iudicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit |stabit autem. potens est enim Deus statuere illum. Quod si nefas est iudicare seruum Dei, quanto magis eundem odio habere |iniuria-que afficere? Et si neminem simultate atque inimiciciis persequi debemus, quanto minus eos, qui pro omnibus quotidie precationi insistunt, quotidie pro omnibus sacrificia offerunt |Deum-que nobis propiciare totis uiribus contendunt. nobis baptismum, nobis peccatorum remissionem subministrant, ęgrotantibus assistunt, mortuos efferunt, pro elatis Deo supplicant? nunquid redditur pro bono malum, ut his infensi simus, quibus pro beneficio parem gratiam referre non possumus? Quod autem ne illis quidem qui tecum seculo seruiunt hostiliter irasci debeas, audi ueritatis Magistrum in Euangelio dicentem: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio.