# Evangelistarium 7.25.46-56

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.25.46 to 7.25.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.25.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.25.46

Qui autem dixerit fatue, reus erit gehennę ignis. Nemo igitur non reus est, qui fratri irascitur. Vitio fratris irasci rationabile quidem est, fratri autem irasci rationi contrarium est. Ex odio enim proficiscitur, quicquid mali in personam tantum confertur. Disce itaque tres esse male irascendi gradus | alium alio nequiorem. Si tacitus irasceris | et linguam a contumelia coerces, reus es iudicio. quia quod iracundię motus intra te deliquit, hoc rationis iudicium, ne foras erumpat refrenauit. Grauius autem peccas, cum iratus in uerba opprobrii prorumpis | tanto-que magis, quanto furiosius id egeris. Racha Hebreum est | et uanum designat. fatue autem turpius dictum est. Illa ergo impatientię indignatio rea est concilio, ubi adhuc pendet sententia, donec uel progrediaris irascendo ut damneris | uel regrediaris poenitendo ut uenia dignus habearis. Porro si ulterius progressus fueris | et furoris impetu in aduersum ferri non destiteris | et fratrem tuum quasi fatuum ex animi maleuolentia despexeris, reus eris gehennę ignis. nisi cessabis ab iniuria | et amare incipies quem oderas. Tales ergo excursus habet impatientia, ut hominem immoderate furentem | usque ad abyssum inferni deuehat | et poenis illis, quarum nullus finis est, irreuocabiliter tradat, si ei usque ad uitę exitum dominata fuerit.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
